1 Esdras 1:46-56

46 et constituit Sedeciam regem Iudaeae et Hierusalem, cum esset annorum viginti unius. regnavit autem annis undecim,
47 et fecit malignum in conspectu Domini, et non est veritus a verbis quae dicta sunt ab Hieremia propheta ex ore Domini.
48 et adiuratus a rege Nabuchodonosor in nomine Domini peierans discessit, et indurata cervice sua et corde suo transgressus est legitima Domini Dei Israhel.
49 et duces populi et sacerdotum multa inique gesserunt et impie egerunt super omnes inmunditias gentium, et polluerunt templum Domini quod sacratum erat in Hierosolymis.
50 et misit Deus patrum ipsorum per angelum suum revocare eos, propter quod parceret illis et tabernaculo suo.
51 ipsi vero subsannabant in angelis eius et, qua die locutus est Dominus, erant inludentes prophetas eius,
52 quoadusque ad iracundiam concitatus super gentem suam propter inreligiositates, praecepit ascendere reges Chaldeorum.
53 hii occiderunt iuvenes illorum in gladio in circuitu sancti templi eorum, et non pepercerunt iuveni et virgini et seni et adulescenti eorum.
54 sed omnes traditi sunt in manus ipsorum. et omnia sacra vasa Domini magna et pusilla et arcam Domini et regales apothecas resumentes tulerunt in Babyloniam.
55 et incenderunt domum Domini, et demolierunt muros Hierusalem et turres eius incenderunt in igne.
56 et consummaverunt et omnia honorifica eius ad nihilum redegerunt. et reliquos abduxerunt a gladio in Babylonem.
The Latin Vulgate is in the public domain.