1 Esdras 3:17-24

17 et dixit illis: indicate nobis de his quae scripta sunt. et coepit prior, qui dixerat de fortitudine vini,
18 et dixit: viri, quam praevalet vinum! omnibus hominibus qui bibunt illud seducit mentem.
19 itemque regis et orfani facit mentem unam, item servi ac liberi, pauperis et divitis.
20 et omnem mentem convertit in securitatem et iucunditatem, et non meminit omnem tristitiam et debitum.
21 et omnia praecordia facit honesta, et non meminit regem nec magistratum, et omnia per talenta facit loqui.
22 et non meminerunt cum biberint amicitiam nec fraternitatem, sed post non multum sumunt gladios.
23 et cum a vino merserint et surrexerint, non meminerunt quae gesserunt.
24 o viri, non praecellit vinum quod sic cogit facere? et tacuit hoc dicto.
The Latin Vulgate is in the public domain.