1 Esdras 5:66-73

66 et audierunt inimici tribus Iudae et Beniamin et venerunt scire, quae esset vox tubarum.
67 et cognoverunt, quoniam qui erant ex captivitate aedificant templum Domino Deo Israhel.
68 et accedentes ad Zorobabel et Iesum et praepositos pagorum, dixerunt eis: aedificabimus una vobiscum;
69 similiter enim vobiscum audimus Dominum nostrum, et ipsi incendimus a diebus Asbasareth regis Assyriorum, qui transmigravit nos istinc.
70 et dixit illis Zorobabel et Iesus et principes pagorum Israhel:
71 non est vobis et nobis aedificare domum Domini Dei nostri; nos enim soli aedificabimus Domino Israhel, secundum ea quae praecepit nobis Cyrus rex Persarum.
72 gentes autem terrae incubantes his qui sunt in Iudaea et devastantes opus aedificationis et insidias et populos adducentes, prohibebant eos aedificare,
73 et adgressuras exercentes inpedierunt, ne consummaretur aedificium omni tempore vitae regis Cyri. et protraxerunt structuram per biennium usque ad Darii regnum.
The Latin Vulgate is in the public domain.