1 Esdras 8:13-23

13 ut visitent ea quae aguntur secundum Iudaeam et Hierusalem observantes sicut habes in lege Domini,
14 et ferant munera Domino Israhel, quae vovi ego et amici, Hierusalem et omne aurum et argentum, quod inventum fuerit in regione Babyloniae, Domino in Hierusalem cum illo,
15 quod donatum est pro ipsa gente in templum Domini eorum quod est in Hierusalem, ut colligatur hoc aurum et argentum ad tauros et arietes et agnos et hedos et quae his sunt congruentia,
16 ut offerant hostias Domino super altare Domini ipsorum quod est in Hierusalem.
17 et omnia quaecumque volueris cum fratribus tuis facere auro et argento, perfice pro voluntate secundum praeceptum Domini Dei tui.
18 et sacrosancta vasa, quae data sunt tibi ad opera domus Domini Dei tui qui est in Hierusalem,
19 et cetera, quaecumque tibi subvenerint ad operam templi Dei tui, dabis de regali gazofilacio.
20 []
21 et ego quidem rex Artaxerses praecepi custodibus thesaurorum Syriae et Foenicis, ut quaecumque scripserit Ezras sacerdos et lector legis Domini excelsi, diligenter detur ei usque ad argenti talenta centum, similiter autem
22 et usque ad frumenti modios centum et vini amphoras centum, et alia quaecumque abundant sine taxatione.
23 omnia secundum Dei legem fiant Deo altissimo, ne qua forte exsurgat ira in regno regis et filiorum eius.
The Latin Vulgate is in the public domain.