1 Esdras 8:4-14

4 et dedit ei rex gloriam, quod invenisset gratiam in omni dignitate et desiderio in conspectu eius.
5 et ascenderunt simul cum ipso ex filiis Israhel et sacerdotibus et Levitis et sacris cantoribus templi et ostiariis et servis templi in Hierusalem,
6 anno septimo regnante Artaxerse, in quinto mense; hic annus septimus est regni. exeuntes enim de Babylonia novilunio quinti mensis,
7 venerunt Hierosolymam iuxta praebitam illis prosperitatem itineris a Domino ipso.
8 in his enim Ezras magnam disciplinam obtinebat, ne praetermitteret quicquam eorum quae essent ex lege Domini et praeceptis, et docendo universum Israhel omnem iustitiam et iudicia.
9 accedentes autem qui scribebant scripta Artaxersis regis, tradiderunt scriptum quod obvenerat ab Artaxerse rege ad Ezram sacerdotem et lectorem legis Domini; cuius est exemplum subiectum:
10 rex Artaxerses Ezrae sacerdoti et lectori legis Domini salutem.
11 humaniora ego iudicans etiam beneficiis, praecepi eos qui desiderant ex gente Iudaeorum sua sponte et ex sacerdotibus et Levitis qui sunt in regno meo comitari tecum in Hierusalem.
12 si qui ergo cupiunt ire tecum, conveniant et proficiscantur, sicut placuit mihi et septem amicis meis consiliariis,
13 ut visitent ea quae aguntur secundum Iudaeam et Hierusalem observantes sicut habes in lege Domini,
14 et ferant munera Domino Israhel, quae vovi ego et amici, Hierusalem et omne aurum et argentum, quod inventum fuerit in regione Babyloniae, Domino in Hierusalem cum illo,
The Latin Vulgate is in the public domain.