1 Esdras 9:2-12

2 et hospitatus illic, non gustavit panem nec aquam bibit, lugens super iniquitates multitudinis.
3 et facta est praedicatio in omni Iudaea et in Hierusalem omnibus qui erant ex captivitate congregari in Hierusalem
4 et quicumque non occurrerit biduo aut triduo diei secundum iudicium adsidentium seniorum, tollentur facultates eius, et ipse alienus iudicabitur a multitudine captivitatis.
5 et congregati sunt omnes qui erant ex tribu Iuda et Beniamin in tribus diebus in Hierusalem; hic mensis est nonus, vicesima mensis.
6 et adsedit omnis multitudo in area templi, trementes propter hiemem praesentem.
7 et exsurgens Ezras dixit illis: vos inique fecistis conlocando vobis in matrimonium uxores alienigenas, ut adderetis ad peccata Israhel.
8 et nunc date confessionem et magnificentiam Domino Deo patrum nostrorum,
9 et perficite voluntatem ipsius et discedite a gentibus terrae et ab uxoribus alienigenis.
10 et clamavit omnis multitudo et dixerunt magna voce: sicut dixisti faciemus.
11 sed quoniam multitudo magna est, et tempus hiberni est et non possumus in subdiali parte stare, et hoc opus non est nobis unius diei neque bidui, multum in his peccavimus,
12 stent praepositi multitudinis et omnes qui nobiscum inhabitant et quotquot habent apud se uxores alienigenas,
The Latin Vulgate is in the public domain.