1 Maccabees 10:49-59

49 et commiserunt proelium reges et fugit exercitus Alexandri et insecutus est eum Demetrius et incubuit super eos
50 et invaluit proelium nimis donec occidit sol et cecidit Demetrius in illa die
51 et misit Alexander ad Ptolomeum regem Aegypti legatos secundum haec verba dicens
52 quoniam ingressus sum in regnum meum et sedi in sede patrum meorum et obtinui principatum et contrivi Demetrium et possedi regionem nostram
53 et commisi cum eo pugnam et contritus est ipse et castra eius a nobis et sedimus in sede regni eius
54 et nunc statuamus ad invicem amicitiam et da mihi filiam tuam uxorem et ero gener tuus et ipsi dignitatem
55 et respondit Ptolomeus rex dicens felix dies in qua reversus es ad terram patrum tuorum et sedisti in sede regni eorum
56 et nunc faciam tibi quae scripsisti sed occurre Ptolomaidae ut videamus nos invicem et spondeam tibi sicut dixisti
57 et exiit Ptolomeus de Aegypto ipse et Cleopatra filia eius et venit Ptolomaidae anno centesimo sexagesimo secundo
58 et occurrit ei Alexander rex et dedit ei Cleopatram filiam suam et fecit nuptias eius Ptolomaidae sicut reges in magna gloria
59 et scripsit rex Alexander Ionathae ut veniret obviam sibi
The Latin Vulgate is in the public domain.