1 Maccabees 10:61-71

61 et convenerunt adversus eum viri pestilentes ex Israhel viri iniqui interpellantes adversus eum et non intendit ad eos rex
62 et iussit expoliari Ionathan vestimentis suis et induit eum purpura et ita fecerunt et conlocavit eum rex sedere secum
63 dixitque principibus exite cum eo in medio civitatis et praedicate ut nemo interpellet adversus eum de ullo negotio nec quisquam ei molestus sit de ulla ratione
64 et factum est ut viderunt qui interpellabant gloriam eius quae praedicabatur et opertum eum purpura fugerunt omnes
65 et magnificavit eum rex et scripsit eum inter primos amicos et posuit eum ducem et participem principatus
66 et reversus est Ionathan in Hierusalem cum pace et laetitia
67 in anno centesimo sexagesimo quinto venit Demetrius filius Demetrii a Creta in terram patrum suorum
68 et audivit Alexander rex et contristatus est valde et reversus est Antiochiam
69 et constituit Demetrius Apollonium qui praeerat Coelesyriae et congregavit exercitum magnum et accessit ad Iamniam et misit ad Ionathan summum sacerdotem
70 dicens tu solus resistis nobis ego autem factus sum in derisum et in obprobrium propterea quia tu potestatem exerces in montibus
71 nunc ergo si confidis in virtutibus tuis descende ad nos in campum et conparemus illic invicem quia mecum est virtus bellorum
The Latin Vulgate is in the public domain.