1 Maccabees 11:1-11

1 et rex Aegypti congregavit exercitum sicut harena quae est circa ora maris et naves multas et quaerebat obtinere regnum Alexandri dolo et addere illud regno suo
2 et exiit in Syriam verbis pacificis et aperiebant ei quia mandaverat Alexander rex exire ei obviam eo quod socer suus esset
3 cum introiret autem civitatem Ptolomeus ponebat custodias militum in singulis civitatibus
4 et ut adpropiavit Azoto ostenderunt ei templum Dagon succensum et Azotum et cetera eius demolita et corpora proiecta et eorum qui caesi erant in bello tumulos quos fecerat secus viam
5 et narraverunt regi quia haec fecit Ionathas ut invidiam facerent ei et tacuit rex
6 et occurrit Ionathas regi in Ioppen cum gloria et invicem se salutaverunt et dormierunt illic
7 et abiit Ionathas cum rege usque ad fluvium qui vocatur Eleutherus et reversus est Hierusalem
8 rex autem Ptolomeus obtinuit dominium civitatum usque Seleuciam maritimam et cogitabat in Alexandrum consilia mala
9 et misit legatos ad Demetrium dicens veni conponamus inter nos pactum et dabo tibi filiam meam quam habet Alexander et regnabis in regno patris tui
10 paenituit enim me quod dederim illi filiam meam quaesivit enim me occidere
11 et vituperavit eum propterea quod concupierat regnum eius
The Latin Vulgate is in the public domain.