1 Maccabees 11:10-20

10 paenituit enim me quod dederim illi filiam meam quaesivit enim me occidere
11 et vituperavit eum propterea quod concupierat regnum eius
12 et abstulit filiam suam et dedit eam Demetrio et abalienavit se ab Alexandro et manifestae factae sunt inimicitiae eius
13 et intravit Ptolomeus Antiochiam et inposuit duo diademata capiti suo Aegypti et Asiae
14 Ptolomeus autem rex erat in Cilicia illis temporibus quia rebellabant qui erant in locis illius
15 et audivit Alexander et venit ad eum in bello et produxit Ptolomeus rex exercitum et occurrit ei in manu valida et fugavit eum
16 et fugit Alexander in Arabiam ut ibi protegeretur rex autem Ptolomeus exaltatus est
17 et abstulit Gaddihel Arabs caput Alexandri et misit Ptolomeo
18 et rex Ptolomeus mortuus est in die tertia et qui erant in munitionibus perierunt ab his qui erant intra castra
19 et regnavit Demetrius anno centesimo sexagesimo septimo
20 in diebus illis congregavit Ionathas eos qui erant in Iudaea ut expugnarent arcem quae est in Hierusalem et fecerunt contra eam machinas multas
The Latin Vulgate is in the public domain.