1 Maccabees 11:25-35

25 et interpellabant adversus eum quidam iniqui ex gente sua
26 et fecit ei rex sicut fecerant ei qui ante ipsum fuerant et exaltavit eum ante conspectu amicorum omnium
27 et statuit ei principatum sacerdotii et quaecumque alia habuit prius pretiosa et fecit eum principem amicorum
28 et postulavit Ionathas a rege ut inmunem faceret Iudaeam toparcias id est et Samariam et promisit ei talenta trecenta
29 et consensit rex et scripsit Ionathae epistulas de his omnibus hunc modum continentes
30 rex Demetrius Ionathae fratri salutem et genti Iudaeorum
31 exemplum epistulae quam scripsimus Lastheni parenti nostro de vobis misimus ad vos ut sciretis
32 rex Demetrius Lastheni parenti salutem
33 genti Iudaeorum amicis nostris et conservantibus quae iusta sunt apud nos decrevimus benefacere propter benignitatem ipsorum quam erga nos habent
34 statuimus ergo illis omnes fines Iudaeae et tres civitates Lyddam et Ramathae quae additae sunt Iudaeae ex Samaria et omnes confines earum sequestra omnibus sacrificantibus in Hierosolymis pro his quae ab eis rex accipiebat per singulos annos et pro fructibus terrae et pomorum
35 et alia quae ad nos pertinebant decimarum et tributorum ex hoc tempore remittimus eis et areas salinarum et coronas quae nobis deferebantur
The Latin Vulgate is in the public domain.