1 Maccabees 11:67-74

67 et Ionatha et castra eius adplicuerunt ad aquam Gennesar et ante lucem vigilaverunt in campum Asor
68 et ecce castra alienigenarum occurrebant in campo et tendebant ei insidias in montibus ipse autem occurrit ex adverso
69 insidiae vero exsurrexerunt de locis suis et commiserunt proelium
70 et fugerunt qui erant ex parte Ionathae omnes et nemo relictus est ex eis nisi Matthathias filius Absolomi et Iudas filius Chalfi princeps militiae exercitus
71 et scidit Ionathas vestimenta sua et posuit terram in capite suo et oravit
72 et reversus est ad eos in proelium et convertit illos et pugnaverunt
73 et viderunt qui fugiebant partis illius et reversi sunt ad eum et insequebantur cum eo usque Cades ad castra sua et pervenerunt usque illuc
74 et ceciderunt de alienigenis in die illa tria milia virorum et regressus est Ionatha in Hierusalem
The Latin Vulgate is in the public domain.