1 Maccabees 12:24-34

24 et audivit Ionathas quoniam egressi sunt principes Demetrii cum exercitu multo supra quam prius pugnare adversus eum
25 et exiit ab Hierusalem et occurrit eis in Amathite regione non enim dederat eis spatium ut ingrederentur regionem eius
26 et misit speculatores in castra eorum et reversi renuntiaverunt quia constituunt supervenire illis nocte
27 cum occidisset autem sol praecepit Ionathas suis vigilare et esse in armis paratos ad pugnam tota nocte et posuit custodes per circuitum castrorum
28 et audierunt adversarii quia paratus est Ionathas cum suis in bello et timuerunt et formidaverunt corde suo et accenderunt focos in castris suis
29 Ionathas autem et qui cum eo erant non cognoverunt usque mane videbant enim lumina ardentia
30 et secutus est Ionatha et non conprehendit eos transierant enim flumen Eleutherum
31 et divertit Ionathas ad Arabas qui vocantur Zabadei et percussit eos et accepit spolia eorum
32 et iunxit et venit Damascum et perambulavit omnem regionem illam
33 Simon autem exiit et venit usque ad Ascalona et ad proxima praesidia et declinavit in Ioppen et occupavit eam
34 audivit enim quod vellent praesidium tradere partibus Demetrii et posuit ibi custodes ut custodirent eam
The Latin Vulgate is in the public domain.