1 Maccabees 12:31-41

31 et divertit Ionathas ad Arabas qui vocantur Zabadei et percussit eos et accepit spolia eorum
32 et iunxit et venit Damascum et perambulavit omnem regionem illam
33 Simon autem exiit et venit usque ad Ascalona et ad proxima praesidia et declinavit in Ioppen et occupavit eam
34 audivit enim quod vellent praesidium tradere partibus Demetrii et posuit ibi custodes ut custodirent eam
35 et reversus est Ionathas et convocavit seniores populi et cogitavit cum eis aedificare praesidia in Iudaea
36 et aedificare muros in Hierusalem et exaltare altitudinem magnam inter medium arcis et civitatis ut separaret eam a civitate ut esset ipsa singulariter et neque emant neque vendant
37 et convenerunt ut aedificarent civitatem et cecidit murus qui erat super torrentem ab ortu solis et reparavit eum qui vocatur Caphetetha
38 et Simon aedificavit Adiada in Sephela et munivit eam et inposuit portas et seras
39 et cum cogitasset Tryfon regnare Asiae et adsumere diadema et extendere manum in Antiochum regem
40 timens ne forte non permitteret eum Ionathas sed pugnaret adversus eum quaerebat conprehendere eum et occidere et exsurgens abiit in Bethasan
41 et exiit Ionathas obviam cum quadraginta milibus virorum electorum in proelium et venit Bethasan
The Latin Vulgate is in the public domain.