1 Maccabees 15:23-33

23 et in omnes regiones et Samsamae et Spartanis et Delo et Mydo et Sicyone et Cariae et Samum et Pamphiliam et Lyciam et Alacarnasum et Rhodum et Faselida et Choo et Siden et Arado et Gortinam et Cnidum et Cyprum et Cyrenen
24 exemplum autem eorum scripserunt Simoni principi sacerdotum
25 Antiochus autem rex adplicuit castra in Dora secundo admovens ei semper manus et machinas faciens et conclusit Tryfonem ne procederet
26 et misit ei Simon duo milia virorum electorum in auxilium et argentum et aurum et vasa copiosa
27 et noluit ea accipere sed inrupit omnia quae pactus est cum eo antea et alienavit se ab eo
28 et misit ad eum Athenovium unum de amicis suis ut tractaret cum ipso dicens vos tenetis Ioppen et Gazaram et arcem quae est in Hierusalem civitates regni mei
29 fines earum desolastis et fecistis plagam magnam super terram et dominati estis per loca multa in regno meo
30 nunc ergo tradite civitates quas occupastis et tributa locorum quibus dominati estis extra fines Iudaeae
31 sin autem date pro illis quingenta talenta argenti et exterminii quod exterminastis et tributorum civitatium alia talenta quingenta sin autem veniemus et expugnabimus vos
32 et venit Athenovius amicus regis in Hierusalem et vidit gloriam Simonis et claritatem in auro et argento et adparatum copiosum et obstipuit et rettulit ei verba regis
33 et respondit Simon et dixit ei neque alienam terram sumpsimus neque aliena detinemus sed hereditatem patrum nostrorum quae ab inimicis nostris iniuste aliquo tempore possessa est
The Latin Vulgate is in the public domain.