1 Maccabees 1:1-11

1 et factum est postquam percussit Alexander Philippi Macedo qui primus regnavit in Graecia egressus de terra Cetthim Darium regem Persarum et Medorum
2 constituit proelia multa et omnium obtinuit munitiones et interfecit reges terrae
3 et pertransiit usque ad fines terrae et accepit spolia multitudinis gentium et siluit terra in conspectu eius
4 et congregavit virtutem exercituum fortem nimis et exaltatum est et elevatum cor eius
5 et obtinuit regiones gentium et tyrannos et facti sunt illi in tributum
6 et post haec decidit in lectum et cognovit quia moritur
7 et vocavit pueros suos nobiles qui secum erant nutriti a iuventute et divisit illis regnum suum cum adhuc viveret
8 et regnavit Alexander annis duodecim et mortuus est
9 et obtinuerunt pueri eius regnum unusquisque in loco suo
10 et inposuerunt sibi omnes diademata post mortem eius et filii eorum post eos annis multis et multiplicata sunt mala in terra
11 et exiit ex eis radix peccatrix Antiochus Inlustris filius Antiochi regis qui fuerat Romae obses et regnavit in anno centesimo tricesimo et septimo regni Graecorum
The Latin Vulgate is in the public domain.