1 Maccabees 1:35-45

35 et aedificaverunt civitatem David muro magno et firmo et turribus firmis et facta est illis in arcem
36 et posuerunt illic gentem peccatorum viros iniquos et convaluerunt in ea et posuerunt arma et escas et congregaverunt spolia Hierusalem
37 et reposuerunt illic et facti sunt in laqueum magnum
38 et factum est hoc ad insidias sanctificationi et in diabolum malum in Israhel
39 et effuderunt sanguinem innocentem per circuitum sanctificationis et contaminaverunt sanctificationem
40 et fugerunt habitatores Hierusalem propter eos et facta est habitatio exterorum et facta est extera semini suo et nati eius reliquerunt eam
41 sanctificatio eius desolata est sicut solitudo dies festi eius conversi sunt in luctum sabbata eius in obprobrium honores eius in nihilum
42 secundum gloriam eius multiplicata est ignominia eius et sublimitas eius conversa est in luctum
43 et scripsit rex Antiochus omni regno suo ut esset omnis populus unus et reliquerunt unusquisque legem suam
44 et consenserunt omnes gentes secundum verbum regis Antiochi
45 et multi ex Israhel consenserunt ei et sacrificaverunt idolis et coinquinaverunt sabbatum
The Latin Vulgate is in the public domain.