1 Maccabees 2:58-68

58 Helias dum zelat zelum legis receptus est in caelum
59 Ananias Azarias Misahel credentes liberati sunt de flamma
60 Danihel in sua simplicitate liberatus est de ore leonum
61 et ita cogitate per generationem et generationem quia omnes qui sperant in eum non infirmantur
62 et a verbis viri peccatoris non timueritis quia gloria eius stercus et vermis est
63 hodie extollitur et cras non invenietur quia conversus est in terram suam et cogitatio eius periet
64 vos ergo filii confortamini et viriliter agite in lege quia in ipsa gloriosi eritis
65 et ecce Simeon frater vester scio quod vir consilii est ipsum audite semper et ipse vobis erit pater
66 et Iudas Macchabeus fortis viribus a iuventute sua sit vobis princeps militiae et ipse aget bellum populi
67 et vos adducetis ad vos omnes factores legis et vindicate vindictam populi vestri
68 et retribuite retributionem gentibus et intendite in praeceptum legis
The Latin Vulgate is in the public domain.