1 Maccabees 3:41-51

41 et audierunt mercatores regionum nomen eorum et acceperunt argentum et aurum multum valde et pueros et venerunt in castra ut acciperent filios Israhel in servos et additi sunt ad eos exercitus Syriae et terrae alienigenarum
42 et vidit Iudas et fratres eius quia multiplicata sunt mala et exercitus adplicabat ad fines eorum et cognoverunt verba regis quae mandavit populo facere in interitum et consummationem
43 et dixerunt unusquisque ad proximum suum erigamus deiectionem populi nostri et pugnemus pro populo nostro et sanctis nostris
44 et congregatus est conventus ut essent parati in proelium et ut orarent et peterent misericordiam et miserationes
45 et Hierusalem non habitabatur sed erat sicut desertum non erat qui ingrederetur et egrederetur de natis eius et sanctum conculcabatur et filii alienigenarum erant in arce ibi erat habitatio gentium et ablata est voluptas ab Iacob et defecit ibi tibia et cithara
46 et congregati sunt et venerunt in Masefat contra Hierusalem quia locus orationis erat in Masefat ante Israhel
47 et ieiunaverunt illa die et induerunt se ciliciis et cinere in capite suo et destituerunt vestimenta sua
48 et expanderunt librum legis de quibus scrutabantur gentes similitudinem simulacrorum suorum
49 et adtulerunt ornamenta sacerdotalia et primitias et decimas et suscitaverunt nazoreos qui impleverant dies
50 et clamaverunt voce magna in caelum dicentes quid faciemus istis et quo eos ducemus
51 et sancta tua conculcata sunt et contaminata sunt et sacerdotes tui in luctu et humilitate
The Latin Vulgate is in the public domain.