1 Maccabees 5:5-15

5 et conclusi sunt ab eo in turribus et adplicuit ad eos et anathematizavit eos et incendit turres eorum igni cum omnibus qui in eis erant
6 et transiit ad filios Ammon et invenit manum fortem et populum copiosum et Timotheum ducem ipsorum
7 et commisit cum eis proelia multa et contriti sunt in conspectu eorum et percussit eos
8 et cepit Iazer civitatem et filias eius et reversus est in Iudaeam
9 et congregatae sunt gentes quae sunt in Galaad adversus Israhelitas qui erant in finibus eorum ut tollerent eos et fugerunt in Datheman munitionem
10 et miserunt litteras ad Iudam et fratres eius dicentes congregatae sunt adversum nos gentes per circuitum ut auferant nos
11 et parant venire et occupare munitionem in quam confugimus et Timotheus est dux exercitus eorum
12 nunc ergo veni eripe nos de manibus eorum quia cecidit multitudo de nobis
13 et omnes fratres nostri qui erant in locis Tubi interfecti sunt et captivas abduxerunt uxores eorum et natos et spolia et peremerunt illic ferme mille viros
14 et adhuc epistulae legebantur et ecce alii nuntii venerunt de Galilea conscissis tunicis nuntiantes secundum verba haec
15 dicentes convenisse adversum se a Ptolomaida et Tyro et Sidone et omni Galilea alienigenas ut nos consumant
The Latin Vulgate is in the public domain.