1 Maccabees 7:4-14

4 et occidit eos exercitus et sedit Demetrius super sedem regni sui
5 et venerunt ad eum viri iniqui et impii ex Israhel et Alchimus dux eorum qui volebat fieri sacerdos
6 et accusaverunt populum apud regem dicentes perdidit Iudas et fratres eius amicos tuos et nos disperdit de terra nostra
7 nunc ergo mitte virum cui credis et eat et videat exterminium omne quod fecit nobis et regionibus regis et puniit omnes amicos eius et adiutores eorum
8 et elegit rex ex amicis suis Bacchidem qui dominabatur trans Flumen magnum in regno et fidelem regi et misit eum
9 et Alchimum impium constituit in sacerdotio et mandavit ei facere ultionem in filios Israhel
10 et surrexerunt et venerunt cum exercitu magno in terram Iuda et miserunt nuntios et locuti sunt ad Iudam et fratres eius verbis pacificis in dolo
11 et non intenderunt sermonibus eorum viderunt enim quia venerunt cum exercitu magno
12 et convenerunt ad Alchimum et Bacchidem congregatio scribarum requirere quae iusta sunt
13 et primi Asidei qui erant in filiis Israhel et exquirebant ab eis pacem
14 dixerunt enim homo sacerdos de semine Aaron venit non decipiet nos
The Latin Vulgate is in the public domain.