1 Maccabees 9:42-52

42 et vindicaverunt vindicta sanguinem fratris sui et reversi sunt ad ripam Iordanis
43 et audivit Bacchides et venit die sabbatorum usque ad oram Iordanis in virtute multa
44 et dixit ad suos Ionathas surgamus et pugnemus contra inimicos nostros non est enim hodie sicut heri et nudius tertius
45 ecce enim bellum ex adverso aqua vero Iordanis hinc et inde et ripae et paludes et saltus et non est locus devertendi
46 nunc ergo clamate in caelum ut liberemini de manu inimicorum vestrorum et commissum est bellum
47 et extendit Ionatha manum suam percutere Bacchidem et devertit ab eo retro
48 et desiluit Ionathan et transnataverunt ad eos Iordanem
49 et ceciderunt de parte Bacchidis die illa mille viri et reversi sunt Hierusalem
50 et aedificaverunt civitates munitas in Iudaea munitionem quae erat in Hiericho et in Ammaum et in Bethoron et Bethel et Tamnatan et Phara et Thopo muris excelsis et portis et seris
51 et posuit custodiam in eis ut inimicitias exercerent in Israhel
52 et munivit civitatem Bethsuram et Gazara et arcem et posuit in eis auxilia et adparatum escarum
The Latin Vulgate is in the public domain.