10
locutusque est Dominus ad eum et ad populum illius et adtendere noluerunt
11
idcirco superinduxit eis principes exercitus regis Assyriorum ceperuntque Manassen et vinctum catenis atque conpedibus duxerunt Babylonem
12
qui postquam coangustatus est oravit Dominum Deum suum et egit paenitentiam valde coram Deo patrum suorum
13
deprecatusque est eum et obsecravit intente et exaudivit orationem eius reduxitque eum Hierusalem in regnum suum et cognovit Manasses quod Dominus ipse esset Deus
14
post haec aedificavit murum extra civitatem David ad occidentem Gion in convalle ab introitu portae Piscium per circuitum usque ad Ophel et exaltavit illum vehementer constituitque principes exercitus in cunctis civitatibus Iuda munitis
15
et abstulit deos alienos et simulacrum de domo Domini aras quoque quas fecerat in monte domus Domini et in Hierusalem et proiecit omnia extra urbem
16
porro instauravit altare Domini et immolavit super illud victimas et pacifica et laudem praecepitque Iudae ut serviret Domino Deo Israhel
17
attamen adhuc populus immolabat in excelsis Domino Deo suo
18
reliqua autem gestorum Manasse et obsecratio eius ad Deum suum verba quoque videntium qui loquebantur ad eum in nomine Domini Dei Israhel continentur in sermonibus regum Israhel
19
oratio quoque eius et exauditio et cuncta peccata atque contemptus loca etiam in quibus aedificavit excelsa et fecit lucos et statuas antequam ageret paenitentiam scripta sunt in sermonibus Ozai
20
dormivit ergo Manasses cum patribus suis et sepelierunt eum in domo sua regnavitque pro eo filius eius Amon