2 Esdras 10:4-14

4 et cogito iam non reverti in civitatem sed hic consistere, et neque manducabo neque bibam, sed sine intermissione lugere et ieiunare usque dum moriar.
5 et dereliqui adhuc sermones in quibus eram et respondi cum iracundia ad eam et dixi:
6 stulta super omnes mulieres, non vides luctum nostrum et quae nobis contigerunt.
7 quoniam Sion mater nostra omnium in tristitia contristatur et humilitate humiliata est. lugete validissime
8 et nunc quoniam omnes lugemus, et tristes este quoniam omnes contristati sumus. tu autem contristaris in uno filio.
9 interroga enim terram et dicet tibi, quoniam haec est quae debeat lugere tantorum superstes germinantium.
10 et ex ipsa initio omnes nati et alii venient, et ecce paene omnes in perditionem ambulant et in exterminium fit multitudo eorum.
11 et quis ergo debet lugere magis nisi haec quae tam magnam multitudinem perdidit, quam tu quae pro uno doles? si autem dices mihi
12 quoniam non est similis planctus meus terrae, quoniam fructum ventris mei perdidi, quem cum maeroribus peperi et cum doloribus genui,
13 terra autem secundum viam terrae, abiit quae in ea multitudo praesens quomodo et venit et ego tibi dico:
14 sicut tu cum dolore peperisti, sic et terra dedit fructum suum hominem ab initio ei qui fecit eam.
The Latin Vulgate is in the public domain.