2 Esdras 10:45-55

45 et quoniam dixit tibi, quia sterilis fuit annis triginta, propter quod erant anni saeculo tria milia, quando non erat in ea adhuc oblatio oblata.
46 et factum est post annos tres, et aedificavit Salomon civitatem et obtulit oblationes. tunc fuit quando peperit sterilis filium.
47 et quod tibi dixit quoniam nutrivi eum cum labore, haec erat habitatio Hierusalem.
48 et quoniam dixit tibi quod filius meus veniens in suo thalamo mortuus esset et contigisset ei casus, haec erat quae facta est ruina Hierusalem.
49 et ecce vidisti similitudinem eius, quomodo filium luget, et tu inchoasti consolare eam de his quae contigerunt. haec erant tibi aperienda.
50 et nunc videns Altissimus, quoniam ex animo contristatus es et quoniam ex toto corde pateris pro ea, ostendit tibi claritatem gloriae eius et pulchritudinem decoris eius.
51 propterea enim dixi tibi, ut maneres in campo, ubi domus non est aedificata.
52 sciebam enim ego, quoniam Altissimus incipiebat tibi ostendere haec.
53 propterea dixi tibi, ut venires in agrum, ubi non est fundamentum aedificii.
54 nec enim poterat opus aedificii hominis sustinere in loco, ubi incipiebat Altissimi civitas ostendi.
55 tu ergo noli timere neque expavescat cor tuum, sed ingredere et vide splendorem vel magnitudinem aedificii, quantum capax est tibi visu oculorum videre.
The Latin Vulgate is in the public domain.