2 Esdras 11:6-16

6 et vidi, quomodo subiecta erant ei omnia quae sub caelo, et nemo illi contradicebat, neque unus de creatura quae est super terram.
7 et vidi, et ecce surrexit aquila super ungues suos et emisit vocem pinnis suis dicens:
8 nolite omnes simul vigilare, dormite unusquisque in loco suo et per tempus vigilate,
9 capita autem in novissimo serventur.
10 et vidi, et ecce vox non exiebat de capitibus eius, sed de medietate corporis eius.
11 et numeravi contrarias pinnas eius, et ecce ipsae erant octo.
12 et vidi, et ecce a dextera parte surrexit una pinna et regnavit super omnem terram.
13 et factum est cum regnaret, et venit ei finis et non apparuit, ita ut non appareret locus eius. et sequens exsurrexit et regnabat et ipsa multum tenuit tempus.
14 et factum est cum regnaret, et veniebat finis eius, ut non appareret sicut prior.
15 et ecce vox emissa est illi dicens:
16 audi, tu quae toto tempore tenuisti terram, hoc adnuntii, antequam incipias non parere:
The Latin Vulgate is in the public domain.