2 Esdras 12:1-9

1 et factum est dum loqueretur leo verba haec ad aquilam, et vidi,
2 et ecce quod superaverat caput et non conparuit, et alae duae quae ad eum transierunt et erectae sunt ut regnarent, et erat regnum eorum exile et tumultu plenum.
3 et vidi et ecce ipsa non apparescebant, et omne corpus aquilae incendebatur, et expavescebat terra valde. et ego a multo excessu mentis et a magno timore vigilavi, et dixi spiritui meo:
4 ecce tu mihi praestitisti haec, in eo quod scrutas vias Altissimi.
5 ecce adhuc fatigatus sum animo et spiritu meo invalidus sum valde, et nec modica est in me virtus a multo timore quem expavi nocte hac.
6 nunc ergo orabo Altissimum, ut me confortet usque in finem.
7 et dixi: Dominator Domine, si inveni gratiam ante oculos tuos, et si iustificatus sum apud te prae multis, et si certum ascendit deprecatio mea ante faciem tuam,
8 conforta me et ostende servo tuo mihi interpretationem et distinctionem visus horribilis huius, ut plenissime consoles animam meam.
9 dignum enim me habuisti ostendere mihi temporum finem et temporum novissima. et dixit ad me:
The Latin Vulgate is in the public domain.