2 Esdras 12:7-17

7 et dixi: Dominator Domine, si inveni gratiam ante oculos tuos, et si iustificatus sum apud te prae multis, et si certum ascendit deprecatio mea ante faciem tuam,
8 conforta me et ostende servo tuo mihi interpretationem et distinctionem visus horribilis huius, ut plenissime consoles animam meam.
9 dignum enim me habuisti ostendere mihi temporum finem et temporum novissima. et dixit ad me:
10 haec est interpretatio visionis huius quam vidisti:
11 aquilam quam vidisti ascendentem de mari, hoc est regnum quartum, quod visum est in visu Danihelo fratri tuo,
12 sed non est illi interpretatum, quomodo ego nunc tibi interpretor vel interpretavi.
13 ecce dies veniunt, et exsurget regnum super terram et erit timoratior omnium regnorum quae fuerunt ante eam.
14 regnabunt autem in ea duodecim reges, unus post unum.
15 nam secundus qui incipiet regnare, ipse tenebit amplius tempus prae duodecim.
16 haec est interpretatio duodecim alarum quas vidisti.
17 et quoniam audisti vocem quae locuta est non de capitibus eius exientem, sed de medio corpore eius.
The Latin Vulgate is in the public domain.