2 Esdras 1:17-27

17 ubi sunt beneficia quae praestiti vobis? nonne in deserto cum esuriretis et sitiretis proclamastis ad me
18 dicentes: ut quid nos in desertum istud adduxisti interficere nos? melius nobis fuerat servire Agyptiis quam mori in deserto hoc.
19 ego dolui gemitos vestros et dedi mannam vobis in escam, panem angelorum manducastis.
20 nonne cum sitiretis petram excidi, et fluxerunt aquae in satietatem? propter aestus folia arborum vos texi.
21 divisi vobis terras pingues, Chananeos et Ferezeos et Philistheos a facie vestra proieci. quid faciam vobis adhuc? dicit Dominus.
22 haec dicit Dominus omnipotens: in deserto cum essetis in flumine amaro sitientes et blasphemantes nomen meum,
23 non ignem vobis pro blasphemiis dedi, sed mittens lignum in aqua dulce feci flumen.
24 quid tibi faciam, Iacob? noluisti me obaudire, Iuda. transferam me ad alias gentes et dabo eis nomen meum, ut custodiant legitima mea.
25 quoniam me dereliquistis, et ego vos derelinquam; petentibus vobis a me misericordiam, non miserebor vestri.
26 quando invocabitis me, ego non exaudiam vos. maculastis enim manus vestras sanguine, et pedes vestri impigri sunt ad committenda homicidia.
27 non quasi me dereliquistis, sed vos ipsos, dicit Dominus.
The Latin Vulgate is in the public domain.