2 Esdras 1:2-12

2 filii Achiae, filii Finees, filii Heli, filii Ameriae, filii Aziei, filii Marimoth, filii Arna, filii Oziae, filii Borith, filii Abissei, filii Finees, filii Eleazar,
3 filii Aaron ex tribu Levi, qui fuit captivus in regione Medorum, in regno Artaxersis regis Persarum.
4 et factum est verbum Domini ad me dicens:
5 vade adnuntia populo meo facinora ipsorum et filiis eorum iniquitates quas in me admiserunt, ut nuntient filiis filiorum suorum,
6 quia peccata parentum illorum in illis creverunt; obliti enim me sacrificaverunt diis alienis.
7 nonne ego eos eduxi de terra Aegypti de domo servitutis? ipsi autem inritaverunt me et consilia mea spreverunt.
8 tu autem excute comam capitis tui et proice omnia mala super illos, quoniam non oboedierunt legi meae; populus autem indisciplinatus.
9 usquequo eos sustinebo, quibus tanta beneficia contuli?
10 reges multos propter eos subverti, Pharaonem cum pueris suis et omnem exercitum eius percussi.
11 omnes gentes a facie eorum perdidi et in oriente provinciarum duarum populos Tyri et Sidonis dissipavi et omnes adversarios eorum interfeci.
12 tu vero loquere ad eos dicens: haec dicit Dominus:
The Latin Vulgate is in the public domain.