2 Esdras 1:20-30

20 nonne cum sitiretis petram excidi, et fluxerunt aquae in satietatem? propter aestus folia arborum vos texi.
21 divisi vobis terras pingues, Chananeos et Ferezeos et Philistheos a facie vestra proieci. quid faciam vobis adhuc? dicit Dominus.
22 haec dicit Dominus omnipotens: in deserto cum essetis in flumine amaro sitientes et blasphemantes nomen meum,
23 non ignem vobis pro blasphemiis dedi, sed mittens lignum in aqua dulce feci flumen.
24 quid tibi faciam, Iacob? noluisti me obaudire, Iuda. transferam me ad alias gentes et dabo eis nomen meum, ut custodiant legitima mea.
25 quoniam me dereliquistis, et ego vos derelinquam; petentibus vobis a me misericordiam, non miserebor vestri.
26 quando invocabitis me, ego non exaudiam vos. maculastis enim manus vestras sanguine, et pedes vestri impigri sunt ad committenda homicidia.
27 non quasi me dereliquistis, sed vos ipsos, dicit Dominus.
28 haec dicit Dominus omnipotens: nonne ego vos rogavi ut pater filios et ut mater filias et nutrix parvulos suos.
29 ut essetis mihi in populo et ego vobis in Deum, et vos mihi in filios et ego vobis in patrem?
30 ita vos collegi ut gallina filios suos sub alas suas. modo autem quid faciam vobis? proiciam vos a facie mea.
The Latin Vulgate is in the public domain.