2 Esdras 2:19-29

19 et totidem fontes fluentes lac et mel et montes inmensos septem habentes rosam et lilium, in quibus gaudio replebo filios tuos.
20 viduam iustifica, pupillo iudica, egenti da, orfanum tuere, nudum vesti,
21 confractum et debilem cura, claudum inridere noli, tutare mancum, et caecum ad visionem claritatis meae admitte,
22 senem et iuvenem intra muros tuos serva,
23 mortuos ubi inveneris signans commenda sepulchro, et dabo tibi primam sessionem in resurrectione mea.
24 pausa et quiesce, populus meus, quia veniet requies tua.
25 nutrix bona, nutri filios tuos, confirma pedes eorum.
26 servos quos tibi dedi, nemo ex eis interiet, ego enim eos requiram de numero tuo.
27 noli satagere, cum venerit enim dies pressurae et angustiae, alii plorabunt et tristes erunt, tu autem hilaris et copiosa eris.
28 zelabunt gentes et nihil adversum te poterunt, dicit Dominus.
29 manus meae tegent te, ne filii tui gehennam videant.
The Latin Vulgate is in the public domain.