2 Esdras 2:4-14

4 modo autem quid faciam vobis? ego enim vidua sum et derelicta. ite, filii, et petite a Domino misericordiam.
5 ego autem te, pater, testem invoco super matrem filiorum, quia noluerunt testamentum meum servare,
6 ut des eis confusionem et matrem eorum in direptionem, ne generatio eorum fiat.
7 dispergantur in gentes, nomina eorum deleantur a terra, quoniam spreverunt testamentum meum.
8 vae tibi, Assur, qui abscondis iniquos penes te. gens mala, memorare quid fecerim Sodomae et Gomorrae,
9 quorum terra iacet in piceis glebis et aggeribus cinerum. sic dabo eos qui me non audierunt, dicit Dominus omnipotens.
10 haec dicit Dominus ad Ezram: adnuntia populo meo, quoniam dabo eis regnum Hierusalem, quod daturus eram Israhel.
11 et sumam mihi gloriam illorum et dabo eis tabernacula aeterna, quae praeparaveram illis.
12 lignum vitae erit illis in odore unguenti, et non laborabunt neque fatigabuntur.
13 ite et accipietis, rogate vobis dies paucos ut minorentur; iam paratum est vobis regnum, vigilate.
14 testare testare, caelum et terram, omisi enim malum et creavi bonum, quia vivo ego, dicit Dominus.
The Latin Vulgate is in the public domain.