2 Esdras 3:14-24

14 et dilexisti eum et demonstrasti ei temporum finem solo secrete noctu.
15 et disposuisti ei testamentum aeternum et dixisti ei, ut non umquam derelinquas semen eius. et dedisti ei Isaac, et Isaac dedis Esau.
16 et segregasti tibi Iacob, Esau autem separasti. et factus est Iacob in multitudine magna.
17 et factum est cum educeres semen eius ex Aegypto, et adduxisti eos super montem Sina.
18 et inclinasti caelos et statuisti terram et commovisti orbem et tremere fecisti abyssos et conturbasti saeculum.
19 et transiit gloria tua portas quattuor, ignis et terraemotus et spiritus et gelu, ut dares semini Iacob legem et generationi Israhel diligentiam.
20 et non abstulisti ab eis cor malignum, ut faceret lex tua in eis fructum.
21 cor enim malignum baiulans primus Adam transgressus et victus est, sed et omnes qui ex eo nati sunt.
22 et facta est permanens infirmitas et lex cum corde populi cum malignitate radicis, et discessit quod bonum est et mansit malignum.
23 et transierunt tempora et finiti sunt anni, et suscitasti tibi servum nomine David.
24 et dixisti ei aedificare civitatem nominis tui et offerre tibi in ea de tuis oblationes.
The Latin Vulgate is in the public domain.