2 Esdras 3:6-16

6 et induxisti eum in paradisum, quem plantavit dextera tua antequam terra adventaret.
7 et huic mandasti diligentiam unam tuam, et praeterivit eam, et statim instituisti in eum mortem et in nationibus eius. et natae sunt ex eo gentes et tribus, populi et cognationes, quorum non est numerus.
8 et ambulavit unaquaque gens in voluntate sua, et impie agebant coram te et spernebant praecepta tua, et tu non prohibuisti eos.
9 iterum autem in tempore induxisti diluvium super habitantes saeculum et perdidisti eos.
10 et factum est in uno casui eorum, sicut Adae mors sic et his diluvium.
11 dereliquisti autem ex his unum Noe cum domo sua; ex eo iustos omnes.
12 et factum est cum coepissent multiplicari qui habitabant super terram, et multiplicaverunt filios et populos et gentes multas, et coeperunt iterato impietatem facere plus quam priores.
13 et factum est cum iniquitatem facerent coram te, elegisti tibi ex his unum, cui nomen erat Abraham.
14 et dilexisti eum et demonstrasti ei temporum finem solo secrete noctu.
15 et disposuisti ei testamentum aeternum et dixisti ei, ut non umquam derelinquas semen eius. et dedisti ei Isaac, et Isaac dedis Esau.
16 et segregasti tibi Iacob, Esau autem separasti. et factus est Iacob in multitudine magna.
The Latin Vulgate is in the public domain.