2 Esdras 4:28-38

28 seminatum est enim malum, quibus me interrogas de ea, et necdum venit destrictio ipsius.
29 si ergo non messum fuerit quod seminatum est, et discesserit locus ubi seminatum est malum, non veniet ager ubi seminatum est bonum.
30 quoniam granum seminis mali seminatum est in corde Adam ab initio, et quantum impietatis generavit usque nunc et generabit usque cum veniat area.
31 aestima autem apud te, granum mali seminis quantum fructum impietatis generaverit.
32 quando seminatae fuerint spicae quarum non est numerus, quam magnam aream incipient facere.
33 et respondi et dixi: quo et quando haec? quare modici et mali anni nostri?
34 et respondit ad me et dixit: non festina spiritu super Altissimum; tu enim festinas propter temet ipsum spiritum, nam Excelsus pro multis.
35 nonne de his interrogaverunt animae iustorum in promptuariis suis dicentes: usquequo spero sic? et quando venit fructus areae mercedis nostrae?
36 et respondit ad ea Hieremihel archangelus et dixit: quando impletus fuerit numerus similium vobis, quoniam in statera ponderavit saeculum
37 et mensura mensuravit tempora et numero numeravit tempora, et non commovet nec excitabit usque dum impleatur praedicta mensura.
38 et respondi et dixi: o dominator domine, sed et nos omnes pleni sumus impietate.
The Latin Vulgate is in the public domain.