2 Esdras 5:49-55

49 quemadmodum enim infans non parit nec ea quae senuit adhuc, sic ego disposui a me creatum saeculum.
50 et interrogavi et dixi: cum iam dederis mihi viam, loquar coram te; nam mater nostra, de qua dixisti mihi, adhuc iuvenis est, iam ad senectutem adpropinquat?
51 et respondit ad me et dixit: interroga quae parit, et dicet tibi.
52 dices enim ei: quare quos peperisti nunc non sunt similes his qui ante, sed minores statu?
53 et dicet tibi et ipsa: alii sunt qui in iuventute virtutis nati sunt, et alii qui sub tempus senectutis deficiente matrice sunt nati.
54 considera ergo et tu, quoniam minores statu estis prae his qui ante vos,
55 et qui post vos quam ut vos, quasi iam senescentis creaturae et fortitudinem iuventutis praeterientis. et dixi: rogo domine, si inveni gratiam ante oculos tuos, demonstra servo tuo per quem visitas creaturam tuam.
The Latin Vulgate is in the public domain.