2 Esdras 6:12-22

12 ut demonstres servo tuo finem signorum tuorum, quorum ex parte mihi demonstrasti nocte praecedente.
13 et respondit et dixit ad me: surge super pedes tuos et audies vocem plenissimam sonus.
14 et erit, si commotione commovebitur locus, in quo stas super eum,
15 in eo cum loqueretur, tu non expaveas, quoniam de fine verbum. et fundamenta terrae intellegetur,
16 quoniam de ipsis sermo, tremescet et commovebitur; scit enim, quoniam finem eorum oportet commutari.
17 et factum est cum audissem, et surrexi super pedes meos et audivi, et ecce vox loquens, et sonus eius sicut sonus aquarum multarum.
18 et dixit: ecce dies veniunt, et erit quando adpropinquare incipio, ut visitem habitantes in terram,
19 et quando inquirere incipiam ab eis qui iniuste nocuerunt iniustitia sua, et quando suppleta fuerit humilitas Sion,
20 et cum supersignabitur saeculum quod incipiet pertransire, haec signa faciam: libri aperientur ante faciem firmamenti et omnes videbunt simul,
21 et anniculi infantes loquentur vocibus suis, et praegnantes inmaturos parient infantes trium et quattuor mensuum et vivent et scirtabuntur,
22 et subito apparebunt seminata loca non seminata, et plena promptuaria subito invenientur vacua,
The Latin Vulgate is in the public domain.