2 Esdras 6:22-32

22 et subito apparebunt seminata loca non seminata, et plena promptuaria subito invenientur vacua,
23 et tuba canet cum sono, quam cum omnes audierint subito expavescent.
24 et erit in illo tempore, debellabunt amici amicos ut inimici, et expavescet terra cum his qui inhabitant in eam, et venae fontium stabunt ut non decurrant in horis tribus.
25 et erit, omnis qui derelictus fuerit ex omnibus istis quibus praedixi tibi, ipse salvabitur et videbit salutare meum et finem saeculi mei,
26 et videbunt qui recepti sunt homines, qui mortem non gustaverunt a nativitate sua, et mutabitur cor inhabitantium et convertetur in sensum alium.
27 delebitur enim malum et extinguetur dolus.
28 florebit autem fides et vincetur corruptela, et ostendebitur veritas quae sine fructu fuit tantis temporibus.
29 et factum est cum loqueretur mihi, et ecce paulatim movebatur locus super quem stabam super eum.
30 et dixit ad me: haec veni tibi ostendere et venturae nocti.
31 si ergo iterum rogaveris et iterum ieiunaveris septem diebus, iterum tibi renuntiabo horum maiora per diem,
32 quoniam auditu audita est vox tua apud Altissimum. vidit enim Fortis directionem tuam et providit pudicitiam quam a iuventute tua habuisti.
The Latin Vulgate is in the public domain.