2 Esdras 7:115-125

115 tunc ergo nemo poterit misereri eius qui in iudicio victus fuerit, neque demergere eum qui vicerit.
116 et respondi et dixi: hic sermo meus primus et novissimus, quoniam melius erat non dare terram Adam vel, cum iam dedisset, coercere eum ut non peccaret.
117 quid enim prodest omnibus in praesenti vivere in tristitia et mortuos sperare punitionem?
118 o tu quid fecisti, Adam? si enim tu peccasti, non est factum solius tuus casus sed et nostrum qui ex te advenimus.
119 quid enim nobis prodest, si promissum est nobis inmortale tempus, nos vero mortalia opera egimus?
120 et quoniam praedicta est nobis perennis spes, nos vero pessime vani facti sumus?
121 et quoniam reposita sunt habitacula sanitatis et securitatis, nos vero male conversati sumus?
122 et quoniam incipiet gloria Altissimi protegere eos qui caste conversati sunt, nos autem pessimis viis ambulavimus?
123 et quoniam ostendetur paradisus, cuius fructus incorruptus perseverat, in quo est saturitas et medella,
124 nos vero non ingrediemur, ingratis enim locis conversati sumus?
125 et quoniam super stellas fulgebunt facies eorum qui abstinentiam habuerunt, nostrae vero facies super tenebras nigrae?
The Latin Vulgate is in the public domain.