2 Esdras 7:25-35

25 propter hoc, Ezra, vacua vacuis et plena plenis.
26 ecce enim tempus veniet, et erit quando venient signa quae praedixi tibi, et apparebit sponsa et apparescens civitas et ostendetur quae nunc subducitur terra.
27 et omnis qui liberatus est de praedictis malis, ipse videbit mirabilia mea.
28 revelabitur enim Filius meus Iesus cum his qui cum eo, et iucundabit qui relicti sunt annis quadringentis.
29 et erit post annos hos, et morietur Filius meus Christus et omnes qui spiramentum habent hominis.
30 et convertetur saeculum in antiquum silentium diebus septem sicut in prioribus initiis, ita ut nemo derelinquatur.
31 et erit post dies septem, et excitabitur qui nondum vigilat saeculum et morietur corruptum.
32 et terra reddet qui in eam dormiunt, et pulvis qui in eo silentio habitant, et promptuaria reddent quae eis commendatae sunt animae.
33 et revelabitur Altissimus super sedem iudicii, et pertransibunt misericordiae, et longanimitas congregabitur,
34 iudicium autem solum remanebit. et veritas stabit et fides convalescet,
35 et opus subsequetur et merces ostendetur. et iustitiae vigilabunt et iniustitiae non dormibunt.
The Latin Vulgate is in the public domain.