2 Esdras 7:7-17

7 introitus autem eius angustus et in praecipiti positus, ut esset a dextris quidem ignis, a sinistris vero aqua alta.
8 semita autem est una sola inter eos posita, hoc est ignis et aqua, ut non capiat semita nisi solummodo vestigium hominis.
9 si autem data dabitur civitas homini in hereditatem, si non heres antepositum periculum pertransierit, quomodo accipiet hereditatem suam?
10 et dixi: sic, domine. et dixit ad me: sic est et Israhel pars.
11 propter eos enim feci saeculum, et quando transgressus est Adam constitutiones meas, iudicatum est quod factum est.
12 et facti sunt introitus huius saeculi angusti et dolentes et laboriosi, paucae autem et malae et periculorum plenae et laborum magnorum fultae.
13 nam maioris saeculi introitus spatiosi et securi et facientes inmortalitatis fructum.
14 si ergo non ingredientes ingressi fuerint qui vivunt angusta et vana haec, non poterunt recipere quae sunt reposita.
15 nunc ergo tu quare conturbaris, corruptibilis cum sis? et quid moveris tu, cum sis mortalis?
16 et quare non accepisti in corde tuo quod futurum, sed quod in praesenti?
17 et respondi et dixi: dominator domine, ecce disposuisti in lege tua, quoniam iusti hereditabunt haec, impii autem peribunt.
The Latin Vulgate is in the public domain.