2 Maccabees 13:19-26

19 et Bethsurae quod erat Iudaeorum praesidium munitum castra admovebat sed fugabatur inpingebat minuebatur
20 his autem qui intus erant Iudas necessaria mittebat
21 enuntiavit autem mysteria hostibus Rhodocus quidam de iudaico exercitu qui requisitus conprehensus conclusus est
22 iterum rex sermonem habuit ad eos qui erant in Bethsuris dextram dedit accepit abiit
23 commisit cum Iuda superatus est ut autem cognovit rebellasse Philippum Antiochiae qui relictus erat super negotia mente consternatus Iudaeos deprecans subditusque eis iurat de omnibus quibus iustum visum est et reconciliatus obtulit sacrificium honorificavit templum et munera posuit
24 Macchabeum amplexus est et fecit eum ab Ptolomaide usque Gerrenos ducem et principem
25 ut autem venit Ptolomaidam graviter ferebant Ptolomenses amicitiae conventionem indignantes ne forte foedus inrumperent
26 tunc ascendit Lysias tribunal et exposuit rationem et populum sedavit regressusque est Antiochiam et hoc modo regi profectio et reditus processit
The Latin Vulgate is in the public domain.