2 Maccabees 14:9-19

9 sed his singulis oro rex cognitis et regioni et generi secundum pervulgatam omnibus humanitatem tuam prospice
10 nam quamdiu superest Iudas inpossibile est pacem esse negotiis
11 talibus autem ab hoc dictis et ceteri amici hostiliter habentes adversus Iudam inflammaverunt Demetrium
12 qui statim Nicanorem praepositum elefantorum ducem misit Iudaeam
13 datis mandatis ipsum quidem Iudam caperet eos vero qui cum illo erant dispergeret et constitueret Alchimum maximi templi summum sacerdotem
14 tunc gentes quae de Iudaea fugerant Iudam segregatim se Nicanori miscebant miserias et clades Iudaeorum prosperitates rerum suarum existimantes
15 audito itaque Iudaei Nicanoris adventu et conventu nationum conspersi terra rogabant eum qui populum suum constituit eum in aeternum custodiret quique suam portionem signis evidentibus protegit
16 imperante autem duce statim inde moverunt et convenerunt ad castellum Dessau
17 Simon vero frater Iudae commiserat cum Nicanore sed conterritus est repentino adventu adversariorum
18 Nicanor tamen audiens virtutem comitum Iudae et animi magnitudinem quam pro patriae certaminibus habebant sanguine iudicium facere metuebat
19 quam ob rem misit Possidonium et Theodotum et Matthathiam ut darent dextras atque acciperent
The Latin Vulgate is in the public domain.