2 Maccabees 15:1-8

1 Nicanor autem ut conperit Iudam esse in locis Samariae cogitavit die sabbati cum omni impetu committere
2 Iudaeis vero qui illum per necessitatem sequebantur dicentibus ne ita ferociter et barbare feceris sed honorem tribue diei sanctificationis et honora eum qui universa conspicit
3 at ille infelix interrogavit si est potens in saeculo qui imperavit agi diem sabbatorum
4 et respondentibus illis est Dominus vivus ipse in caelo potens qui iussit agi septimam diem
5 at ille ait et ego potens sum super terram qui impero sumi arma et negotia regis impleri tamen non obtinuit ut consilium perficeret
6 et Nicanor quidem cum summa superbia erectus cogitaverat commune tropeum statuere de Iuda
7 Macchabeus autem confidebat semper cum omni spe auxilium sibi a Domino adfuturum
8 et hortabatur suos ne formidarent ad adventum nationum sed in mente haberent adiutoria sibi facta de caelo et nunc sperarent ab Omnipotente adfuturam sibi victoriam
The Latin Vulgate is in the public domain.