2 Maccabees 1:17-27

17 per omnia benedictus Deus qui tradidit impios
18 facturi igitur quinta et vicesima mensis casleu purificationem templi necessarium duximus significare vobis ut vos quoque agatis diem scenophegiae et diem ignis qui datus est quando Neemias aedificato templo et altari obtulit sacrificia
19 nam cum in Persidem ducerentur patres nostri sacerdotes qui tunc Dei cultores erant acceptum ignem de altario occulte absconderunt in valle ubi erat puteus altus siccus et in eo contutati sunt eum ita ut omnibus ignotus esset locus
20 cum praeterissent autem multi anni et placuit Deo ut mitteretur Neemias a rege Persidis nepotes sacerdotum illorum qui absconderant misit ad requirendum ignem et sicut narraverunt nobis non invenerunt ignem sed aquam crassam
21 et iussit eos haurire et adferre sibi et sacrificia quae inposita erant iussit sacerdos Neemias aspargi aqua ipsa et ligna et quae erant superposita
22 utque hoc factum est et tempus adfuit quo sol refulsit qui prius erat in nubilo accensus est ignis magnus ita ut omnes mirarentur
23 orationem autem faciebant omnes sacerdotes dum consummaretur sacrificium Ionatha inchoante ceteris autem respondentibus
24 et Neemiae erat oratio hunc habens modum Domine Deus omnium creator terribilis et fortis iustus et misericors qui solus es rex bonus
25 solus praestans solus iustus et omnipotens et aeternus qui liberas Israhel de omni malo qui fecisti patres electos et sanctificasti eos
26 accipe sacrificium pro universo populo tuo Israhel et custodi partem tuam et sanctifica
27 congrega dispersionem nostram libera eos qui serviunt gentibus contemptos et abominatos respice ut sciant gentes quod tu es Deus noster
The Latin Vulgate is in the public domain.