2 Maccabees 1:25-35

25 solus praestans solus iustus et omnipotens et aeternus qui liberas Israhel de omni malo qui fecisti patres electos et sanctificasti eos
26 accipe sacrificium pro universo populo tuo Israhel et custodi partem tuam et sanctifica
27 congrega dispersionem nostram libera eos qui serviunt gentibus contemptos et abominatos respice ut sciant gentes quod tu es Deus noster
28 adflige opprimentes et contumeliam facientes in superbia
29 constitue populum tuum in loco sancto tuo sicut dixit Moses
30 sacerdotes autem psallebant hymnos usquequo consumptum esset sacrificium
31 cum autem consummatum fuisset sacrificium ex residua aqua Neemias iussit lapides maiores perfundi
32 quod ut factum est flamma ex eis accensa est sed ex lumine quod refulsit ab altari consumpta est
33 ut vero manifestata essent haec renuntiatum est regi Persarum quod in loco in quo ignem absconderant hii qui translati erant sacerdotes aqua apparuit de qua Neemias et qui cum eo erant purificaverunt sacrificia
34 considerans autem rex et rem diligenter examinans fecit ei templum
35 et si quibus donaverat rex multa bona accipiebat ex hoc et tribuebat
The Latin Vulgate is in the public domain.