1
invenitur autem in descriptionibus Hieremiae prophetae quod iussit accipere ignem eos qui transmigrabantur ut significatum est et ut mandavit transmigratis
2
et dedit illis legem ne obliviscerentur praecepta Domini et ut non exerrarent mentibus videntes simulacra aurea et argentea et ornamenta eorum
3
et alia huiuscemodi dicens hortabatur ne legem amoverent a corde suo
4
erat autem in ipsa scriptura quomodo tabernaculum et arcam iussit propheta divino responso ad se facto comitari secum usquequo exiit in montem in quo Moses ascendit et vidit Dei hereditatem
5
et veniens ibi Hieremias invenit locum speluncae et tabernaculum et arcam et altare incensi intulit illuc et ostium obstruxit
6
et accesserunt quidam simul qui sequebantur ut notarent sibi locum et non potuerunt invenire
7
ut autem cognovit Hieremias culpans illos dixit quod ignotus erit locus donec congreget Deus congregationem populi et propitius fiat
8
et tunc Dominus ostendet haec et apparebit maiestas Domini et nubes erit sicut et Mosi manifestabatur et sicut cum Salomon petiit ut locus sanctificaretur magno Deo manifestabat haec
9
et ut sapientiam habens obtulit sacrificium dedicationis et consummationis templi
10
sicut et Moses orabat ad Dominum et descendit ignis de caelo et consumpsit holocaustum