23
et post triennii tempus misit Iason Menelaum supradicti Simonis fratrem portantem pecunias regi et de negotiis necessariis responsa perlaturum
24
at ille commendatus regi cum magnificasset faciem potestatis eius in semet ipsum retorsit summum sacerdotium superponens Iasonem talenta argenti trecenta
25
acceptisque a rege mandatis venit nihil quidem dignum habens sacerdotio animos vero crudelis tyranni et ferae beluae iram gerens
26
et Iason quidem qui proprium fratrem captivaverat ipse deceptus profugus in ammaniten expulsus est regionem
27
Menelaus autem principatum quidem obtinuit de pecuniis vero regi promissis nihil agebat cum exactionem faceret Sostratus qui arce erat praepositus
28
nam ad hunc exactio vectigalium pertinebat quam ob causam utrique ad regem vocati
29
Menelaus motus est sacerdotio succedente Lysimacho fratre suo Sostratus autem praelatus est Cypris
30
et cum haec agerentur contigit Tarsenses et Mallotas seditionem movere eo quod Antiochidi concubinae regis dono essent dati
31
festinanter itaque rex venit sedare illos relicto suffecto uno ex comitibus suis Andronico
32
ratus autem Menelaus accepisse se tempus oportunum aurea quaedam vasa templo furatus donavit Andronico et alia vendiderat Tyro et per vicinas civitates
33
quod cum certissime cognovisset Onias arguebat eum ipse in loco tuto se continens Antiochiae secus Dafnen