2 Maccabees 7:1-6

1 contigit autem et septem fratres cum matre adprehensos conpelli a rege contra fas ad carnes porcinas flagris et taureis cruciatos
2 unus autem ex illis qui erat primus sic ait quid quaeris et quid vis discere a nobis parati sumus mori magis quam patrias Dei leges praevaricari
3 iratus itaque rex iussit sartagines et ollas aeneas succendi quibus statim succensis
4 iussit ei qui prior fuerat locutus amputari linguam et cute capitis abstracta summas quoque manus ei et pedes praecidi ceteris eius fratribus et matre inspicientibus
5 et cum iam per omnia inutilis factus esset iussit ignem admoveri et adhuc spirantem torreri in sartaginem in qua cum diu cruciaretur ceteri una cum matre invicem se hortabantur mori fortiter
6 dicentes Dominus Deus aspiciat veritatem et consolabitur in nobis quemadmodum protestationem cantici declaravit Moses et in servis suis consolabitur
The Latin Vulgate is in the public domain.